- IONES
- IONESolim plerique, imo omnes Graeci. Aristopanis acarnan. Scheliast. πάντας τοὺς Ε῞λληνας Ι᾿άονας οἱ βάρβαροι ἐκάλουν, omnes Graecos barbari lonas appellabant. Usus tamen sic voluit, ut illi potissimum Hebraeis dicerentur IIvan vel Iones, quie Thracia habitârunt usque ad Isthmum: hinc est, quod Alex. Mag. Danitel appelat c. 8. v. 21. Regem Iavan. Idem docet columa a Theseo olim in ipso Isthmo ercta, cum inser. quâ Megaram specabat, τὰ δ᾿ οὐχὶ Πελυπόννησος, ἀλλ᾿ Ι᾿ωνία, Hac non sunt Peloponnesus, send Ionia: et quâ parte Peloponnesum, τὰ δ᾿ ἔςι Πελοπόννησος, οὐκ Ι᾿ωνία, Haec sunt Peloponnesus, non Ionia, apud Plutarch. in thes. et Strabo 1. 7. p.317. l. 8. P. 332. quae cum stetisset per Annos ciriciter 150. usque ad Codrum Regem Peloponnesii, auditâ, huius morte, digredients finibus Atticis, illam, Megarâ conditâ, abolevêrunt, et incolas Megarenfinsagri (cuius occupati occasione Theseus stelen posuerat) ex Ionibus Fecêrunt Dorienses, Paus. l. 1. Communiter Vero apud Scriptores Graecos sic dicuntur Athenien ses et Coloni corum, maxime pestquam Achivi, ab Heraclidis Argis et lacedaemone eiecti, ex AegialioIones, XII. eorum urbibus occupatis, pepulêrunt, qui ab Atheniensibus in domicilii consortium recepti sunt: magna pars Ionicae migration is postea futuri de qua mox. Nec enim ex solis Atheniensibus tem numerosa colonia duci potuit, quae XII. urbes in Asia, atqueinter has, urbes maximas, Ephesum, Phocaeam, Miletum, conderet; sed et ex Pyliis et Thebanis, imo undecumque coloniam hanc fuisse collectam, ex Herod. diseimus, qui Asiaticos Ionas Τέςςαρας γλώςςης χαρακτῆρας, quatuor ltnguae characteres habuisse scribit, et Strab. qui Miletum, Colophonem et Prienen a Pyliis aut Thebanis conditam fatetur. Vide Sam. Bochart. Geogr. Sacr. l. 3. c. 3. qui sub Psammeticho Aegypti Rege Kares et Iones circiter 30. m. in Aegyptum appulisse, hisqueve circa bubastin ac Pelufium loca habitanda, et pueros Aegyptios Graecâ lingu âimbuendos a Rege esse commissos. ex Herod. Euterpe, in super adnotat, Ibid. l. 1. c. 15. Vide et Ion.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.